CUPA

CUPA
CUPA
genus navis. Item, orna seu arca sepulchralis. Vetus Inscr. Romae: D. M. D. Apuleius, Ionicus fecit Eutychiae sorori suae et Eutycheti filio eius, in hac cupa mater et filius positi sunt, vide supra Cuba. Porro, vas ad reponendam Eucharistiam, in Necrologio Ecclesiae Parisinae. Proprie vas grande ligneum, rotundum, transportando vino, Gall. cuve, hodieque. Quae vasa, cum erant maiora, recta statuebantur et operculis tegebantur, ut Nonius ex Varrone docet. Neque vero vinum solum ibi servabant, sed etiam triticum similiaque, ut ex Iureconsultis discimus. Minora, doliis similia, utrinque clausa, apta deferendo huc illuc vino, ut scribit Herodian. l. 8. c. 4. Atque his utebantur quoque olim in pontibus contexendis et tumultuariis tabulatis exstruendis. Iul. Capitolin. in Maximinis, c. 22. Ponte itaque cupis tectô, Maximinus fluvium transiit, et de proximo Aquileiam obsidere coepit. Lucanus de ponte a Basilo confecto, l. 4. v. 420.
Namque ratem vacuae sustentant undique cupae:
Quorum porrectis series constricta catenis
Ordinibus geminis obliquas excipit alnos etc.
Vide quoque infra voce Pons. Sed et maiores illae cupae, ab altera parte apertae, usum navium aliquando praebebant. Hesych. κύπαι εἶδος τι νεὼς, et in veterib. Glossis, cupa exponitur γαυλὸς, ibidemque vertitur βούττις μεγάλη. Inter quae tamen id discriminis est, quod haec maior, quam illa: praeterea cupa ab inferiote parte latius patebat, angustius a superiore; contra buttis, quam Hero sic describit, ut in superiori parte dimetiens illius fuerit pedum 6. in inferiore 8. altitudo totius vasis, pedum 10. etc. Aliud vero Cuppa est, a Graeco κύββα, quod ex κύμβη, scyphus videl. aut patera: quod proin cum cupa nonnulli male confundunt. Casaubon. et Salmas. ad Spartian. Ut vero Cupae, sic utres, pontibus conficiendis inserviisse, diximus supra, in Ascogrefi. Hinc de cupa vinum petere, apud Cicer. in L. Pisonem, Pistor domi nullus, nulla cella; panis et vinum a propola atque de cupa. Quod apud Veteres vilissimorum tantum hominum fuit, cum reliqui in cellis suis vinum haberent, neque e taberna peterent. Vide Plut. in Timoleonte, ubi de Dionysio Iuniore Corinthi in summa tenuitate agente. Aliud est vinum petere de cuppa, apud B. Augustin. Confess. l. 9. c. 8. De investitura per Cupam auream, dicemus suô locô.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Cupa — (röm. Ant.), großes hölzernes Faß, worein der gekelterte Most zum Gähren gebracht wurde …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cupa — (Cuppa, lat.; franz. Coupe), Trinkschale, ein Kelch in Halbkugel oder Kegelform. S. Tafel »Goldschmiedekunst«, Fig. 5 …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Cupa —    • Cupa,          большой глиняный сосуд для вина, который находился в погребе, как и dolia, и seriae. Эти сосуды до употребления высмаливались …   Реальный словарь классических древностей

  • cupá — s. m. [Brasil] Planta de raiz comestível …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • čupa — čȕpa ž DEFINICIJA 1. čup (1) 2. dlakavi sloj kojim je obrastao jelenski i srneći rog u početku rasta [rog u čupi] ETIMOLOGIJA vidi čupati …   Hrvatski jezični portal

  • cupă — CÚPĂ1, cupe, s.f. 1. Vas de băut mai mult larg decât adânc (cu picior); pahar cu picior, în formă de potir cu gura largă, din care se beau băuturi alcoolice. ♦ Conţinutul unui astfel de vas sau de pahar. ♦ fig. Caliciu. 2. (pop.) Unitate de… …   Dicționar Român

  • čúpa — e ž (ȗ) nar. primorsko, nekdaj preprost ribiški čoln iz enega debla: v spomin na deda jim je ostala njegova čupa …   Slovar slovenskega knjižnega jezika

  • Cupa României — The Cupa României trophy on display at the 2006–07 season final played in Timişoara. This file is a candidate for speedy deletion. It may be deleted after Monday, 17 October 2011. Founded 1933 Region …   Wikipedia

  • Cupa Ligii — (League Cup) was a Romanian football cup created in 1998 to shorten the break between the end of the league season and the start of a major international competition. Managed by the Romanian professional football league, it was only played in… …   Wikipedia

  • Cupa typica — Cupa typica …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”